Olimpia Morata

Olimpia Fulvia Morata (1526-1555) was born in Ferrara, daughter of a university professor who taught her Greek and Latin, so that by the age of twelve she was proficient not only in reading and writing, but could speak both ancient languages fluently. Between the ages of twelve and thirteen Olimpia Morata lived at court as the companion of Anne d’Este (1531-1607); there she met and had discussions with various reform-minded thinkers, including John Calvin. In 1549 she met a young medical student and classical scholar from Bavaria named Andreas Grunthler (1518-1555) and the following year were married in a Protestant ceremony. Toward the end of 1550 Morata left with Grunthler for Germany, where she spent the rest of her life. During this time she composed the Dialogue of Theophila and Philotima, translated Latin Psalms into Greek, and maintained correspondence with friends and prominent Protestant theologians.

 

 

Letter of Olimpia Fulvia Morata to Celio Secondo Curione:

Olympia Morata Grunthlera Caelio Secundo Curioni S.D.

Gratissimae mihi tuae literae fuerunt, ex quibus intellexi tam longum et temporis et locorum intervallum nihil de tua erga nos benevolentia detraxisse. Tales nimirum christianorum amicitiae esse solent. Grates itaque ago Deo meo, qui me tali dignatur honore, ut a suis amer. Impios enim quantumvis sint potentes, dites, nobiles, vel etiam eruditi, non magnifacio, sive me oderint sive amare videantur. Quapropter etiam tuum de meis carminibus iudicium gratissimum mihi fuit. Nam te cum maximi faciam, si aliud id esse intellexissem, ab hoc scribendi studio me deterruisses: nunc autem cum a piis hominibus illud, praesertim a te non improbari videam, quantum in me erit, in hoc elaborabo.

Quod autem nos rogas, ut si quando in Italiam redeamus, iter isthac faciamus, ego nos eo unquam profecturos affirmare non possem. Non enim hoc animo huc venimus, ut iterum Italiam petamus. Nam te non fugit quam sit periculosum illic christianum se profiteri, ubi potestatem habet tantam Antichristus: qui iam, ut audio, in sanctos ita bacchatur et ita saevire incipit, ut ludum iocumque dicas alterum illum fuisse, prae ut huius rabies quae dat. In omnes urbes Italiae enim suos Corycaeos misit neque, ut ille alter, ullis principum precibus flecti potest. Superiore enim anno nescio an tu audieris Phaninum, quendam pium virum constantissimae fidei, cum in carcere fere biennium fuisset (nunquam enim, neque metu mortis neque coniugis vel liberorum amore, a veritate desciscere voluit) suffocari, deinde corpus cremari, nec hoc contentus, ossa in Padum proiici iussit. Quare licet meorum maximo desiderio tenear, tamen in ultimas terras proficisci mallem, quam eo redire ubi ille tantopere saeviendi potestatem habet, Si vero hinc nobis discedendum esset, nusquam alio libentius quam ad vos proficisci velim. Viderer enim apud meos esse, si vobiscum vitam agere contingeret. Quamobrem si istic, vel aegros curando vel publice legendo, suo munere fungi posset vir meus, libenter vel mea causa acciperet conditionem. Si hoc fieri posset, nihil mihi iucundius accideret. Essem etiam Italiae propinquior, ita ut saepius ad meam charissimam matrem sororesque meas, quae mihi ante oculos noctes diesque versantur, scribere et ab illis literas accipere possem: quod hic perdifficile est. Accepi tamen hoc mense, satis longo intervallo.

Et quia scio te nobis omnia cupere, mea interesse videtur, ut de illis te certiorem faciam. Serviebant meae sorores: una Helenae Rangonae Bentivolae; altera eius filiae, quae Mediolani nupta est (quam, cum ad te scripsi, Ferrariam venisse arbitrabar; sed cum se dare in viam cogeretur et omnia parata essent, adoloescens quidam, unicus filius satis locuples, hoc audiens, eam abire non est passus sed, nullam petens dotem, in matrimonium duxit) quae, mense maio hoc anno, Ferrariam matrem invisit una cum suo sponso et apud eam dies aliquot commorata est; alteram Romam secum abduxit Lavinia Ruverensis Camilli Ursini nurus, qua ego nullam doctiorem in Italia novi et, quod omnium maximum est, pia est. Ita Deus mirifice cum sanctis suis agit; quemadmodum etiam superiore anno, cum Wirceburgi apud Sinapium essemus, in maximo periculo nobis praesto fuit. Nam fraterculus meus, quem mecum habeo, e fenestra sane excelsa super aspera saxa decidit. Eum omnino moriturum putabamus aut, si viveret, [word in Greek] Sinapio et meo viro esse videbatur eum non in epilepsiam incidere. Sed non plus mali habuit quam si humi cecidisset; et locus est adeo excelsus ut adhuc meus animus meminisse horreat. Verum de hoc tanto Dei praesidio ad matrem scribere non sum ausa. Non enim adduci posset ut eum, nisi videret, vivere crederet. Haec habui quae de meis tibi scriberem.

Hoc unum autem te rogare velim ut, si librum illum de instituendis liberis a te compostitum habes, qualem in aedibus Sinapii legi, ad me mitteres, ubi commodum erit. Cupio enim eum legi diligenter a mea sorore, quae Mediolani est. Si tuum etiam illum Pasquillum latine scriptum haberes, nos et aliquot viri boni, qui hic sunt, legeremus.

Habes epistolam satis verbosam. Non enim vereor ne te scribendo expleam, praesertim cum intellexerim, in hoc genere, te studium meum non aspernari. Sed tamen cum unum adiecero, finem faciam. Necesse enim arbitror tibi respondere ad id, quod ex me quaeris, an aliquid pepererim. Hos foetus, quos eodem die et eadem hora, qua tuas literas accepi, edidi, ad te mitto, haec scilicet carmina, hic adscripta. Dialogum etiam latinum, quem nuper composui, cum descripsero, ad te mittam. Nullos alios foetus edidi nec edendi hactenus mihi spes est. Te vero, doctissime Caeli, rogo ut quid agat uxor, quot habeas istic liberos, quid discant, ad me diligenter perscribas. Omnia enim tua mihi maximae sunt curae. Cum autem ad me literas mittes, ad Sinapium nostrum Wirceburgum mitte. Hoc oppidum a Wirceburgo tantum iter unius diei abest. Vale. Maritus meus vobis omnibus S.P.D.

(Schweinfurt: 1 Ottobre 1551)

RESOURCES

Morata, Olympia. The Complete Writings of an Italian Heretic, Edited and Translated by Holt N. Parker, Chicago: University of Chicago Press, 2003.

Rabil, Albert.“Olympia Morata (1526–1555),” in Italian Women Writers: A Bio-Bibliographical Sourcebook, Rinaldina Russell, ed., Westport, CT: Greenwood Press, 1994, pp. 269–78

Smarr, Janet Levarie. “Olympia Morata: From Classicist to Reformer,” in Phaethon’s children: the Este court and its culture in early modern Ferrara / edited by Dennis Looney and Deanna Shemek. Tempe : Arizona Center for Medieval and Renaissance Studies, 2005, pp 321-343.

 

Copyright © 2011-2016 www.lisakaborycha.com | All Rights Reserved

Leave a Reply